Mosaico decorativo

Gefunden 1865 Ergebnisse für: Domini Dei

  • Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)

  • Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: “Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 6)

  • Ad populum quoque ait: “Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 7)

  • Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini, (Liber Iosue 6, 8)

  • Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. (Liber Iosue 6, 11)

  • Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)

  • et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus. (Liber Iosue 6, 13)

  • Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)

  • Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. (Liber Iosue 7, 6)

  • et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel”. (Liber Iosue 7, 15)

  • Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie. (Liber Iosue 7, 26)

  • Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis”. (Liber Iosue 8, 8)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina