Encontrados 1865 resultados para: Domini Dei
Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)
Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: “Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 6)
Ad populum quoque ait: “Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 7)
Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini, (Liber Iosue 6, 8)
Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. (Liber Iosue 6, 11)
Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)
et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus. (Liber Iosue 6, 13)
Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)
Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. (Liber Iosue 7, 6)
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel”. (Liber Iosue 7, 15)
Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie. (Liber Iosue 7, 26)
Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis”. (Liber Iosue 8, 8)