Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
“Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum, (Prophetia Zachariae 8, 20)
et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. (Prophetia Zachariae 8, 21)
Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Oraculum. “Verbum Domini in terra Ha drach et Damasci requiei eius, quia Domini est oculus Aram sicut omnes tribus Israel. (Prophetia Zachariae 9, 1)
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)
Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)
Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri. (Prophetia Zachariae 9, 14)
Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris. (Prophetia Zachariae 9, 15)
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides coronae fulgebunt super terram eius. (Prophetia Zachariae 9, 16)
Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)