Mosaico decorativo

Found 8660 Results for: Dom

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum, (Prophetia Zachariae 8, 20)

  • et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. (Prophetia Zachariae 8, 21)

  • Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)

  • Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • Oraculum. “Verbum Domini in terra Ha drach et Damasci requiei eius, quia Domini est oculus Aram sicut omnes tribus Israel. (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)

  • Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)

  • Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri. (Prophetia Zachariae 9, 14)

  • Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris. (Prophetia Zachariae 9, 15)

  • Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides coronae fulgebunt super terram eius. (Prophetia Zachariae 9, 16)

  • Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina