Mosaico decorativo

Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom

  • quia haec dicit Dominus: “Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me”. (Liber Ieremiae 10, 18)

  • Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)

  • “Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. (Liber Ieremiae 10, 23)

  • Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me”. (Liber Ieremiae 10, 24)

  • Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 11, 1)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius, (Liber Ieremiae 11, 3)

  • ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)

  • Et dixit Dominus ad me: “Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. (Liber Ieremiae 11, 6)

  • Et dixit Dominus ad me: “Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)

  • Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. (Liber Ieremiae 11, 11)

  • Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris?”. (Liber Ieremiae 11, 15)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina