Talált 8660 Eredmények: Dom
quia haec dicit Dominus: “Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me”. (Liber Ieremiae 10, 18)
Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)
“Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. (Liber Ieremiae 10, 23)
Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me”. (Liber Ieremiae 10, 24)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 11, 1)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius, (Liber Ieremiae 11, 3)
ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)
Et dixit Dominus ad me: “Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. (Liber Ieremiae 11, 6)
Et dixit Dominus ad me: “Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. (Liber Ieremiae 11, 11)
Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris?”. (Liber Ieremiae 11, 15)