Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes; (Actus Apostolorum 16, 19)
et producens eos foras ait: “Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?”. (Actus Apostolorum 16, 30)
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius. (Actus Apostolorum 16, 32)
Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “Dimitte homines illos!”. (Actus Apostolorum 16, 35)
Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)
Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)
Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. (Actus Apostolorum 18, 25)
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; (Actus Apostolorum 19, 5)
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci. (Actus Apostolorum 19, 10)
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)
Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)
Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat. (Actus Apostolorum 19, 20)