Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)
Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum (Actus Apostolorum 9, 1)
et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot; (Actus Apostolorum 9, 19)
Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 23)
Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)
Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat. (Actus Apostolorum 9, 31)
Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium. (Actus Apostolorum 9, 43)
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 11, 16)
Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)
Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum — (Actus Apostolorum 12, 3)
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “Surge velociter!”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. (Actus Apostolorum 12, 7)
Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. (Actus Apostolorum 12, 23)