Gefunden 1997 Ergebnisse für: Deus Fortis
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos! (Epistula ad Romanos 11, 23)
Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur! (Epistula ad Romanos 11, 32)
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)
Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)
Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum, (Epistula ad Romanos 15, 5)
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. (Epistula ad Romanos 15, 13)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 15, 33)
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, (Epistula I ad Corinthios 1, 28)