Gefunden 1997 Ergebnisse für: Deus Fortis
sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? (Epistula ad Romanos 8, 33)
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; (Epistula ad Romanos 9, 22)
Quia si confitearis in ore tuo: “Dominum Iesum!”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)
Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)
Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)
sicut scriptum est: “Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem”. (Epistula ad Romanos 11, 8)
si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. (Epistula ad Romanos 11, 21)