Gefunden 1939 Ergebnisse für: Deus Azaria
Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)
Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?”. (Liber Isaiae 44, 8)
Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “Libera me, quia deus meus es tu”. (Liber Isaiae 44, 17)
Et dabo tibi thesauros absconditos et divitias occultas, ut scias quia ego Dominus, qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel. (Liber Isaiae 45, 3)
Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me, (Liber Isaiae 45, 5)
Haec dicit Dominus: “Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”. (Liber Isaiae 45, 14)
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. (Liber Isaiae 45, 15)
Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “Ego Dominus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 18)
Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. (Liber Isaiae 45, 21)
Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)
Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)
Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. (Liber Isaiae 48, 16)