Gefunden 1036 Ergebnisse für: Deo
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
et ait ad omnem coetum Israel: “Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, (Liber I Paralipomenon 13, 2)
Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis. (Liber I Paralipomenon 13, 8)
Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. (Liber I Paralipomenon 13, 10)
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri. (Liber I Paralipomenon 14, 12)
Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. (Liber I Paralipomenon 16, 1)
Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos; (Liber I Paralipomenon 16, 25)
Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. (Liber I Paralipomenon 16, 42)
Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)
Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel. (Liber I Paralipomenon 21, 7)
Vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel; (Liber I Paralipomenon 22, 6)
Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. (Liber I Paralipomenon 22, 11)