Gefunden 771 Ergebnisse für: Coram Deo
Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? (Liber II Paralipomenon 20, 7)
“Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies”. (Liber II Paralipomenon 20, 9)
Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 13)
Iosaphat ergo inclinavit se super faciem suam in terra, et omnis Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt coram Domino et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)
Et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea, faciens quod rectum erat coram Domino. (Liber II Paralipomenon 20, 32)
Constituitque omnem populum tenentium tela a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis. (Liber II Paralipomenon 23, 10)
Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis. (Liber II Paralipomenon 24, 2)
Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae. (Liber II Paralipomenon 24, 14)
Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 25, 22)
Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 19)
Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)
Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 27, 6)