Gefunden 771 Ergebnisse für: Coram Deo
Sed respice orationem servi tui et obsecrationem eius, Domine Deus meus, et audi clamorem et preces, quas fundit famulus tuus coram te, (Liber II Paralipomenon 6, 19)
Si peccaverit quispiam in proximum suum, et ille exegerit ab eo iuramentum, ut se maledicto constringat coram altari in domo ista, (Liber II Paralipomenon 6, 22)
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. (Liber II Paralipomenon 7, 4)
Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia, quae praecepi tibi, et decreta et iudicia mea servaveris, (Liber II Paralipomenon 7, 17)
Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei. (Liber II Paralipomenon 8, 14)
Beati viri tui et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam! (Liber II Paralipomenon 9, 7)
iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: “Quid datis consilii, ut respondeam populo?”. (Liber II Paralipomenon 10, 6)
omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)
Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. (Liber II Paralipomenon 14, 11)
Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)
processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”. (Liber II Paralipomenon 18, 20)
Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis”. (Liber II Paralipomenon 19, 11)