Gefunden 323 Ergebnisse für: Conversion of Saul

  • consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)

  • Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)

  • Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum””. (Liber I Paralipomenon 11, 2)

  • Hi quoque venerunt ad Da vid in Siceleg, cum adhuc fu geret Saul filium Cis; qui erant fortissimi et egregii pugnatores (Liber I Paralipomenon 12, 1)

  • tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin: (Liber I Paralipomenon 12, 2)

  • Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: “Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul”. (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 24)

  • De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 30)

  • et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul”. (Liber I Paralipomenon 13, 3)

  • Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea. (Liber Psalmorum 18, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina