Gefunden 302 Ergebnisse für: Apud
Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. (Liber Proverbiorum 20, 10)
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. (Liber Proverbiorum 20, 23)
Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines: (Liber Ecclesiastes 6, 1)
Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)
Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 15)
Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis; (Liber Sapientiae 8, 10)
Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, (Liber Sapientiae 8, 17)
Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. (Liber Sapientiae 9, 10)