Mosaico decorativo

Gefunden 302 Ergebnisse für: Apud

  • Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 8)

  • Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)

  • Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)

  • Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus, (Liber II Maccabaeorum 14, 1)

  • Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo. (Liber Proverbiorum 3, 7)

  • Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. (Liber Proverbiorum 3, 29)

  • Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; (Liber Proverbiorum 6, 1)

  • Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius. (Liber Proverbiorum 11, 1)

  • Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)

  • Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)

  • Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum. (Liber Proverbiorum 17, 10)

  • Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum. (Liber Proverbiorum 17, 15)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina