Mosaico decorativo

Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est”. (Actus Apostolorum 22, 26)

  • Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)

  • Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor”. (Actus Apostolorum 23, 6)

  • Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo. (Actus Apostolorum 23, 7)

  • Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur. (Actus Apostolorum 23, 8)

  • Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant; (Actus Apostolorum 23, 13)

  • qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: “Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. (Actus Apostolorum 23, 14)

  • Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”. (Actus Apostolorum 23, 15)

  • Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi”. (Actus Apostolorum 23, 17)

  • Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi”. (Actus Apostolorum 23, 18)

  • Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”. (Actus Apostolorum 23, 21)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina