Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans, (Actus Apostolorum 20, 22)
ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. (Actus Apostolorum 20, 34)
dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. (Actus Apostolorum 20, 38)
Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. (Actus Apostolorum 21, 3)
is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)
Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “Domini voluntas fiat!”. (Actus Apostolorum 21, 14)
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. (Actus Apostolorum 21, 16)
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri. (Actus Apostolorum 21, 18)
his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. (Actus Apostolorum 21, 24)
clamantes: “Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum”. (Actus Apostolorum 21, 28)
qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)
Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae; (Actus Apostolorum 21, 35)