Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad
Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)
Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)
Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 23, 9)
Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. (Liber Exodus 23, 12)
Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. (Liber Exodus 23, 18)
Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. (Liber Exodus 23, 20)
Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)
Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)
Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (Liber Exodus 23, 27)
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)
Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”. (Liber Exodus 24, 2)