Mosaico decorativo

Fondare 10534 Risultati per: Ad

  • Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)

  • Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)

  • Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. (Liber Exodus 23, 12)

  • Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. (Liber Exodus 23, 18)

  • Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. (Liber Exodus 23, 20)

  • Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)

  • Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)

  • Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (Liber Exodus 23, 27)

  • Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)

  • Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)

  • Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo”. (Liber Exodus 24, 2)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina