Mosaico decorativo

Gefunden 10534 Ergebnisse für: Ad

  • Ibique te pascam ­ adhuc enim quinque anni residui sunt famis ­ ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". (Liber Genesis 45, 11)

  • En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. (Liber Genesis 45, 12)

  • Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me”. (Liber Genesis 45, 13)

  • Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “Onerantes iumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)

  • et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. (Liber Genesis 45, 18)

  • Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes. (Liber Genesis 45, 19)

  • Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob (Liber Genesis 45, 25)

  • Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, (Liber Genesis 45, 27)

  • et ait: “Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar”. (Liber Genesis 45, 28)

  • audivit eum per visionem noctis vocantem se: “Iacob, Iacob!”. Cui respondit: “Ecce adsum!”. (Liber Genesis 46, 2)

  • Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46, 4)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina