Found 10534 Results for: Ad
Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". (Liber Genesis 45, 11)
En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. (Liber Genesis 45, 12)
Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me”. (Liber Genesis 45, 13)
Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)
Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “Onerantes iumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. (Liber Genesis 45, 18)
Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes. (Liber Genesis 45, 19)
Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob (Liber Genesis 45, 25)
Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, (Liber Genesis 45, 27)
et ait: “Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar”. (Liber Genesis 45, 28)
audivit eum per visionem noctis vocantem se: “Iacob, Iacob!”. Cui respondit: “Ecce adsum!”. (Liber Genesis 46, 2)
Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46, 4)