Encontrados 300 resultados para: viam directionem

  • et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos (Liber Ieremiae 32, 39)

  • cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti (Liber Ieremiae 39, 4)

  • et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus (Liber Ieremiae 42, 3)

  • in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum fœdere sempiterno quod nulla oblivione delebitur (Liber Ieremiae 50, 5)

  • et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portæ quæ est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quæ ducit in heremum (Liber Ieremiae 52, 7)

  • LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui (Lamentationes 1, 12)

  • SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)

  • et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me (Liber Baruch 2, 33)

  • juvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinæ ignoraverunt (Liber Baruch 3, 20)

  • filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus (Liber Baruch 3, 23)

  • non hos elegit Deus neque viam disciplinæ dedit illis et perierunt (Liber Baruch 3, 27)

  • non est qui possit scire viam ejus neque qui exquirat semitas ejus (Liber Baruch 3, 31)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina