Encontrados 521 resultados para: verbum Dei iustitiam
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi (Epistula ad Romanos 10, 17)
verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (Epistula II ad Corinthios 2, 17)
sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo (Epistula II ad Corinthios 4, 2)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Epistula II ad Corinthios 13, 1)
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis (Epistula ad Galatas 6, 6)
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestræ in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto (Epistula ad Ephesios 1, 13)
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei (Epistula ad Ephesios 6, 17)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui (Epistula ad Philippenses 1, 14)
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi (Epistula ad Philippenses 2, 16)