Encontrados 80 resultados para: verbo

  • in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus (Epistula Iacobi 3, 2)

  • et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt (Epistula I Petri 2, 8)

  • similiter mulieres subditæ suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant (Epistula I Petri 3, 1)

  • latet enim eos hoc volentes quod cæli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo (Epistula II Petri 3, 5)

  • cæli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem judicii et perditionis impiorum hominum (Epistula II Petri 3, 7)

  • quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostræ temptaverunt de verbo vitæ (Epistula I Ioannis 1, 1)

  • filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate (Epistula I Ioannis 3, 18)

  • qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Jesu Christi quæcumque vidit (Apocalypsis Ioannis 1, 2)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina