Encontrados 80 resultados para: verbo

  • at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo (Evangelium secundum Lucam 9, 45)

  • fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos (Actus Apostolorum 7, 29)

  • multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)

  • conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc (Actus Apostolorum 15, 6)

  • Judas autem et Silas et ipsi cum essent prophetæ verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt (Actus Apostolorum 15, 32)

  • cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Judæis esse Christum Jesum (Actus Apostolorum 18, 5)

  • si vero quæstiones sunt de verbo et nominibus et legis vestræ vos ipsi videritis judex ego horum nolo esse (Actus Apostolorum 18, 15)

  • et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus (Actus Apostolorum 20, 32)

  • dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem ejus non essent visuri et deducebant eum ad navem (Actus Apostolorum 20, 38)

  • nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • non enim audeo aliquid loqui eorum quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium verbo et factis (Epistula ad Romanos 15, 18)

  • quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia (Epistula I ad Corinthios 1, 5)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina