Encontrados 10 resultados para: venero

  • misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos (Liber Nehemiae 6, 3)

  • si quis esurit domi manducet ut non in judicium conveniatis cetera autem cum venero disponam (Epistula I ad Corinthios 11, 34)

  • nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina (Epistula I ad Corinthios 14, 6)

  • per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectæ fiant (Epistula I ad Corinthios 16, 2)

  • et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones æmulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos (Epistula II ad Corinthios 12, 20)

  • ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt pænitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • prædixi et prædico ut præsens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam (Epistula II ad Corinthios 13, 2)

  • tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 27)

  • propter hoc si venero commoneam ejus opera quæ facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit (Epistula III Ioannis 1, 10)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina