Encontrados 69 resultados para: universam

  • in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios (Liber II Regum 15, 29)

  • et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam cæli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)

  • et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)

  • juxta omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber I Paralipomenon 17, 15)

  • siquidem fecerat Salomon basem æneam et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël et palmis in cælum levatis (Liber II Paralipomenon 6, 13)

  • venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)

  • oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent (Liber II Paralipomenon 16, 9)

  • cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Judam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum (Liber II Paralipomenon 24, 23)

  • viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quæ est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo (Liber II Paralipomenon 32, 7)

  • et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Juda erant denuntiavit (Liber I Maccabaeorum 9, 63)

  • et de inluminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent (Liber II Maccabaeorum 2, 22)

  • constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio (Liber II Maccabaeorum 3, 14)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina