Encontrados 154 resultados para: tulit

  • tulit autem populus de præda oves et boves primitias eorum quæ cæsa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 21)

  • tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)

  • et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum (Liber I Samuelis 17, 40)

  • cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium ejus et eduxit de vagina sua et interfecit eum præciditque caput ejus videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt (Liber I Samuelis 17, 51)

  • cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu (Liber I Samuelis 17, 57)

  • tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis (Liber I Samuelis 19, 13)

  • festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentæ et centum ligaturas uvæ passæ et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos (Liber I Samuelis 25, 18)

  • tulit ergo David hastam et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos (Liber I Samuelis 26, 12)

  • et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque hæc est præda David (Liber I Samuelis 30, 20)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra (Liber II Samuelis 2, 8)

  • misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais (Liber II Samuelis 3, 15)

  • et reliquerunt ibi sculptilia sua quæ tulit David et viri ejus (Liber II Samuelis 5, 21)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina