Encontrados 154 resultados para: tulit

  • hæc dicit Jepthæ non tulit Israël terram Moab nec terram filiorum Ammon (Liber Iudicum 11, 15)

  • tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)

  • dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem ejus et alteri tradidit hæc operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem ejus (Liber Iudicum 15, 6)

  • reddidit igitur matri suæ quæ tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha (Liber Iudicum 17, 4)

  • quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est (Liber Iudicum 18, 20)

  • cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam (Liber Iudicum 19, 28)

  • dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias (Liber Ruth 2, 14)

  • tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium (Liber Ruth 4, 13)

  • tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus (Liber I Samuelis 7, 9)

  • tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus (Liber I Samuelis 7, 12)

  • tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput ejus et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem (Liber I Samuelis 10, 1)

  • et versus ad prædam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine (Liber I Samuelis 14, 32)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina