Encontrados 252 resultados para: testamentum animo fide spem iustitiam
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ (Epistula ad Galatas 3, 7)
providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (Epistula ad Galatas 3, 9)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis (Epistula ad Galatas 3, 12)
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat (Epistula ad Galatas 3, 15)
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem (Epistula ad Galatas 3, 17)
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur (Epistula ad Galatas 3, 24)
nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus (Epistula ad Galatas 5, 5)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo (Epistula ad Ephesios 6, 6)