Encontrados 1462 resultados para: terra gentes
hæc enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
et in nomine ejus gentes sperabunt (Evangelium secundum Matthaeum 12, 21)
qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
cælum et terra transibunt verba vero mea non præteribunt (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est (Evangelium secundum Matthaeum 25, 25)
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petræ scissæ sunt (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)
et accedens Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)