Encontrados 7 resultados para: surrexerit

  • dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit (Liber Genesis 19, 35)

  • si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat (Liber Exodus 21, 19)

  • si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et prædixerit signum atque portentum (Liber Deuteronomii 13, 1)

  • si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quærens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ (Liber I Samuelis 25, 29)

  • quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus et cum quæsierit quid respondebo illi (Liber Iob 31, 14)

  • et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terræ a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 19)

  • et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Liber Isaiae 2, 21)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina