Encontrados 40 resultados para: solium

  • ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum (Liber I Paralipomenon 22, 10)

  • seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 9, 17)

  • sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes juxta brachiola (Liber II Paralipomenon 9, 18)

  • sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis (Liber II Paralipomenon 9, 19)

  • post hæc rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat (Liber Esther 3, 1)

  • die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiæ quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus (Liber Esther 5, 1)

  • quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium ejus (Liber Iob 23, 3)

  • abominabiles regi qui agunt impie quoniam justitia firmatur solium (Liber Proverbiorum 16, 12)

  • in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quæ sub eo erant implebant templum (Liber Isaiae 6, 1)

  • multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc (Liber Isaiae 9, 7)

  • qui dicebas in corde tuo in cælum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis (Liber Isaiae 14, 13)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina