Encontrados 1184 resultados para: sis

  • ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto (Liber Genesis 45, 4)

  • ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen (Liber Genesis 47, 1)

  • sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro majorum cui respondit Joseph ego faciam quod jussisti (Liber Genesis 47, 30)

  • quo mortuo et universis fratribus ejus omnique cognatione illa (Liber Exodus 1, 6)

  • supervenere pastores et ejecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum (Liber Exodus 2, 17)

  • at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem (Liber Exodus 2, 20)

  • dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis (Liber Exodus 4, 6)

  • reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me (Liber Exodus 5, 22)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Ægypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Ægypti tam in ligneis vasis quam in saxeis (Liber Exodus 7, 19)

  • sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos (Liber Exodus 10, 4)

  • mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni (Liber Exodus 12, 2)

  • loquimini ad universum cœtum filiorum Israël et dicite eis decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas (Liber Exodus 12, 3)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina