Encontrados 1184 resultados para: sis

  • cunctis diebus terræ sementis et messis frigus et æstus æstas et hiemps nox et dies non requiescent (Liber Genesis 8, 22)

  • et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt (Liber Genesis 9, 2)

  • et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9, 10)

  • filii autem Javan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim (Liber Genesis 10, 4)

  • et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus cœperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant (Liber Genesis 11, 6)

  • cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum dixit Sarai uxori suæ novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12, 11)

  • dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui (Liber Genesis 12, 13)

  • et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quæ est ad levam Damasci (Liber Genesis 14, 15)

  • negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti (Liber Genesis 18, 15)

  • conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt (Liber Genesis 19, 3)

  • eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis (Liber Genesis 21, 22)

  • prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccæ pro munere fratribus quoque ejus et matri dona obtulit (Liber Genesis 24, 53)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina