Encontrados 1989 resultados para: septem filii Saul

  • hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac (Liber Genesis 25, 19)

  • accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)

  • et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuæ qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur (Liber Genesis 27, 29)

  • coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua (Liber Genesis 27, 31)

  • ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Mæleth filiam Ismaël filii Abraham sororem Nabajoth (Liber Genesis 28, 9)

  • quam diligens Jacob ait serviam tibi pro Raël filia tua minore septem annis (Liber Genesis 29, 18)

  • servivit igitur Jacob pro Raël septem annis et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine (Liber Genesis 29, 20)

  • imple ebdomadem dierum hujus copulæ et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis (Liber Genesis 29, 27)

  • tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori prætulit serviens apud eum septem annis aliis (Liber Genesis 29, 30)

  • egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agro repperit mandragoras quos matri Liæ detulit dixitque Raël da mihi partem de mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 14)

  • illa respondit parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Raël dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 15)

  • redeuntique ad vesperam de agro Jacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa (Liber Genesis 30, 16)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina