Encontrados 30 resultados para: sedens
et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esajam (Actus Apostolorum 8, 28)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus (Actus Apostolorum 20, 9)
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens judicas me secundum legem et contra legem jubes me percuti (Actus Apostolorum 23, 3)
cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali jussi adduci virum (Actus Apostolorum 25, 17)
igitur si conresurrexistis Christo quæ sursum sunt quærite ubi Christus est in dextera Dei sedens (Epistula ad Colossenses 3, 1)
statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in cælo et supra sedem sedens (Apocalypsis Ioannis 4, 2)