Encontrados 30 resultados para: sedens
idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. (Prophetia Danielis 14, 39)
et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphoræ (Prophetia Zachariae 5, 7)
dicite filiæ Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
et sedens Jesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazofilacium et multi divites jactabant multa (Evangelium secundum Marcum 12, 41)
ascendens autem in unam navem quæ erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
quis enim ex vobis volens turrem ædificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)