Encontrados 72 resultados para: scio

  • Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar (Liber Isaiae 50, 7)

  • scio Domine quia non est hominis via ejus nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Liber Ieremiae 10, 23)

  • ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam (Liber Ieremiae 29, 11)

  • ego scio ait Dominus jactantiam ejus et quod non sit juxta eam virtus ejus nec juxta quod poterat conata sit facere (Liber Ieremiae 48, 30)

  • quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ (Liber Baruch 2, 30)

  • Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. (Prophetia Danielis 4, 6)

  • ego scio Ephraim et Israël non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israël (Prophetia Osee 5, 3)

  • et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis hæc super vos (Prophetia Ionae 1, 12)

  • et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)

  • accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti (Evangelium secundum Matthaeum 25, 24)

  • respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)

  • dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 24)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina