Encontrados 661 resultados para: sanctorum dies

  • sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur (Liber Exodus 35, 2)

  • labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum (Liber Exodus 40, 11)

  • quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 3)

  • quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 10)

  • ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Liber Leviticus 6, 12)

  • ideo autem non fermentabitur quia pars ejus in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto (Liber Leviticus 6, 17)

  • loquere Aaron et filiis ejus ista est lex hostiæ pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 6, 25)

  • omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus ejus quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 6, 29)

  • hæc quoque est lex hostiæ pro delicto sancta sanctorum est (Liber Leviticus 7, 1)

  • omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 7, 6)

  • quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet (Liber Leviticus 7, 17)

  • locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina