Encontrados 248 resultados para: sacerdotes

  • et congregavit omnes principes Israël et sacerdotes atque Levitas (Liber I Paralipomenon 23, 2)

  • sacerdotes autem super panes propositionis et ad similæ sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram (Liber I Paralipomenon 23, 29)

  • fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis (Liber II Paralipomenon 5, 5)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat (Liber II Paralipomenon 5, 11)

  • tam Levitæ quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis (Liber II Paralipomenon 5, 12)

  • nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei (Liber II Paralipomenon 5, 14)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset majestas Domini templum Domini (Liber II Paralipomenon 7, 2)

  • sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini quæ fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in æternum misericordia ejus hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israël stabat (Liber II Paralipomenon 7, 6)

  • nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ ex omnibus quæ præceperat et in custodiis thesaurorum (Liber II Paralipomenon 8, 15)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina