Encontrados 22 resultados para: reducam

  • et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci (Liber Ieremiae 29, 14)

  • ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter (Liber Ieremiae 32, 37)

  • vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus (Liber Ieremiae 33, 11)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)

  • ecce ego præcipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et prœliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Juda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 34, 22)

  • et reducam Israël ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus (Liber Ieremiae 50, 19)

  • et reducam captivitatem Ægypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suæ et erunt ibi in regnum humile (Prophetia Ezechielis 29, 14)

  • quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in judicio (Prophetia Ezechielis 34, 16)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Jacob et miserebor omnis domus Israël et adsumam zelum pro nomine sancto meo (Prophetia Ezechielis 39, 25)

  • et reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus (Prophetia Zachariae 10, 10)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina