Encontrados 471 resultados para: quibus

  • cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)

  • cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent (Liber Numeri 6, 4)

  • Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis (Liber Numeri 8, 12)

  • quibus respondit Moses state ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis (Liber Numeri 9, 8)

  • ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco (Liber Numeri 9, 18)

  • fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra (Liber Numeri 10, 2)

  • et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster (Liber Numeri 10, 31)

  • ibi vidimus monstra quædam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustæ videbamur (Liber Numeri 13, 34)

  • parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)

  • juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)

  • quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum (Liber Numeri 14, 41)

  • tulit ergo Eleazar sacerdos turibula ænea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari (Liber Numeri 16, 39)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina