Encontrados 251 resultados para: quas

  • da testimonium quia ab initio creaturæ tuæ sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores (Liber Ecclesiasticus 36, 17)

  • ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari (Liber Isaiae 37, 11)

  • ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat (Liber Isaiae 38, 8)

  • et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos (Liber Isaiae 42, 16)

  • ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis (Liber Isaiae 50, 11)

  • et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur (Liber Ieremiae 9, 16)

  • sed vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis et de universis terris ad quas ejeci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum (Liber Ieremiae 16, 15)

  • sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non pænituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano (Liber Ieremiae 20, 16)

  • et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur (Liber Ieremiae 23, 3)

  • sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc et habitabunt in terra sua (Liber Ieremiae 23, 8)

  • quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (Liber Ieremiae 25, 15)

  • et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus (Liber Ieremiae 25, 17)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina