Encontrados 18 resultados para: quærere

  • dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum ejus quo abistis qui responderunt quærere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem (Liber I Samuelis 10, 14)

  • et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)

  • dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere (Liber II Regum 2, 16)

  • et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer cœpit quærere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam cœperat mundavit Judam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus (Liber II Paralipomenon 34, 3)

  • et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • noli quærere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris (Liber Ecclesiasticus 7, 4)

  • noli quærere fieri judex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua (Liber Ecclesiasticus 7, 6)

  • et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)

  • et viros jugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ ut emundent eam post menses autem septem quærere incipient (Prophetia Ezechielis 39, 14)

  • et nolite quærere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis (Prophetia Amos 5, 5)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina