Encontrados 72 resultados para: prophetarum

  • convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël (Actus Apostolorum 7, 42)

  • quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis (Actus Apostolorum 7, 52)

  • post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogæ ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite (Actus Apostolorum 13, 15)

  • qui enim habitabant Hierusalem et principes ejus hunc ignorantes et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur judicantes impleverunt (Actus Apostolorum 13, 27)

  • et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est (Actus Apostolorum 15, 15)

  • quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad obœditionem fidei in cunctis gentibus cognito (Epistula ad Romanos 16, 26)

  • et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt (Epistula I ad Corinthios 14, 32)

  • superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 20)

  • quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt (Apocalypsis Ioannis 16, 6)

  • et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra (Apocalypsis Ioannis 18, 24)

  • et dixit mihi hæc verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito (Apocalypsis Ioannis 22, 6)

  • et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri hujus Deum adora (Apocalypsis Ioannis 22, 9)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina