Encontrados 198 resultados para: proditione exercitus Ioab milites Israhel vindicta

  • sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)

  • et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 24)

  • humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)

  • ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes ejus effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur (Liber II Maccabaeorum 9, 9)

  • volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos misit milites quingentos ut eum conprehenderent (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • et cum jam omnes sperarent judicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiæ equitesque oportuno in loco conpositi (Liber II Maccabaeorum 15, 20)

  • sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent (Liber Sapientiae 12, 8)

  • humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes (Liber Ecclesiasticus 7, 19)

  • inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi (Liber Ecclesiasticus 27, 31)

  • tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda (Liber Ieremiae 32, 2)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina