Encontrados 198 resultados para: proditione exercitus Ioab milites Israhel vindicta

  • et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)

  • et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant (Liber I Maccabaeorum 6, 28)

  • sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius (Liber I Maccabaeorum 6, 29)

  • et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad prœlium (Liber I Maccabaeorum 6, 30)

  • et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)

  • et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate (Liber I Maccabaeorum 6, 40)

  • et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis (Liber I Maccabaeorum 6, 41)

  • et adpropiavit Judas et exercitus ejus in prœlium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri (Liber I Maccabaeorum 6, 42)

  • et videntes virtutem regis et impetum exercitus ejus deverterunt ab eis (Liber I Maccabaeorum 6, 47)

  • et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quærit suscipere regni negotia (Liber I Maccabaeorum 6, 56)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina